HISPANIA et HISPANIAE plur

HISPANIA et HISPANIAE plur
HISPANIA, et HISPANIAE plur
num. et apud poetas Hesperia ultima, ac Iberia, Italis Spagna, Germ. Hispanien, Anglis Spain, Gallis Espagne, ipsis Hispanis Espanna, Prov. Europae amplissima, Galliae contigua, ab ca Pyrenaeis montibus separata, et in Austr. recedens, a 3. lateribus Oceano et mari mediterraneo instar penins. circumflua. Nam Oceanus ad Bor. ad Occ. et ad Mer. Mediterraneum etiam ad Mer. et ad Ort. cam adluunt. Cuius penins. Isthmus est Pyrene mons 89. leuc. Hispanicis inter 2. maria, inter Occid. et Ort. excurrens. Ea a Romanis primum in duas Hispanias, citeriorem, et ulteriorum, Ibero fluv. divisas: postea in tres, Tarraconensem, Baeticam, et Lusitaniam partita; quarum quaelibet plres continet regiones; sed maxima Tarraconensis, quae reliquas simul acceptas magnitudine, utpore Navarram, Castellam et Aragoniam simul complexa, superat. Hodie quoque regnis distincta est, Portugalliae, Castellae, Legionis, Aragoniae, et Navarrae, ut Mariana enumerat l. 1. de reb. Hisp. c. 4. Becmanno hodiernam eius divisionem tria regna efficiunt, Portugalliae, Castellae et Aragoniae, quam et Philippus subiectâ iam Portugalliâ tribus galeis scuto suo impositis exprimere amavit, utpote vett. Portugalliae, Castellae et Aragoniae Regum propriis, cum antea duabua tantum usus fuisset, ex Chiffletio de Eq. Aur Vell. c. 8. p. 23. Ubertatem et fertilitatem Hispaniae multis modis celebrant vett. Polyb. apud Athen. Strab. Diod. Sic. Melam. Iustin. usque adeo, ut Pacatus Latinus terris omnibus terram feliciorem pronuntiet, Paneg. Theodosii c. 4. neque aliud evincit hodiernus generosi vini, salis, olei, metallorum in Asturia praesertim, Gallaecia et Portugallia, proventus, sed frumenti non aeque ferax est, ob soli siccitatem; cuius desectus notabile specimen sensit Fridericus II. Elector Palat. cum ad Carolum V. Legatus iret, Vide Hub. Thom. Leod. l. 6. de vita Frid. El et eo ex Lansium Or. contra Hisp. Et Plin. vero hanc ubertatem ad loco maritima tantum, in fine operis videtur adstringere: et l. 3. c. 1. ad Baeticam imprimis: Morer. versus Ort. et Mer. fertiliorem esse docet. Nac hoc tamen sine omni compensatione est, quam Mela iam agnovit, cum scripsit: Sicubi ob penuriam aquarum effeta et sui dissimilis est, linum tamen, aut spartum alit. Interim miserior hodie soli facies, unde quibus de causis a veteri ingenio mutata sit in tantum, inquisivêre viri eruditi iam olim. Christoph. Fosterus, aliique hoc non ad soli vitium, sed incolarum et agricultorum infrequentiam rescrt: Quam ex assiduis bellis, feminarum rarâ fecunditate, Maurorum quorum ad 900000. solo A. C. 1610. exiêtunt, et Iudaeorum, quorum ad 170000. a Ferdin. et Isabella eiecti, A. C. 1492. expulsione, coloniis crebris, Inquisitionis rigore, denique quoe Hispanorum bellicosa natio tanto studio externa arma sequi solet, invectam putant. Vide et Lud. Nonium in sua Hisp. c. 5. qui hoc fusius explicat. Plures eius rei causas afferre licet, sed illud ingredi, huius loci non est. Iuvabit tamen ex Latini Pacati Panegyrico, quem supra laudavimus, ascribere nonnulla, quae ad alias Hispaniae laudes pertinent: Hispaniae inquit, quicquid ubique laudatur, assurgat. Haec durissimos milites, haec experientissimos Duces, hac facundissimos Oratores, haec clarissimos vates parit, haec iudicum mater, haec principum est. Haec Traianum illum, haec deinceps Hadriannm nusit imperio, huic te debet imperium, etc. Hodie divitiis inprimis ex India quotannis afleri solitis inclita est, quae tantae ut calculo inito A. C. 1618. deprehensum sit, a tempore repertae Indiae, 1536. milliones auri inde rediisse, cum 12000. solum ducatis, quos Status quidam Secretarius suppeditaverat, Indiae occupatio constitisset. Interim continua bella, Belgicum inprimis, merciumque aliunde perendarum
necessitas, multum thesauros hosce Hispanicos attrivêre, hodieque atterunt. Graeci Σπανίαν vocant. Vulgo autem dictam volunt a Pane Bacchi socio, qui Pania. Absir tamen, ut putemus Spaniae nomen dedisle Panem Arcadem. Quin potius Phoenicium est. Saphan, cuniculus est, inde Sphaniiam vel Spaniiam nominatunt Phoenices hanc regionem, i. e. cuniculariam, vel cuniculosam; quomodo Catull. ad Contubernales suos, Carm. 37. ad Contubernales v. 17.
Tu praeter omneis une de capillatis
Cumculosae Celtiberiae fili.
Varro de Re Rust. l. 3. c. 12. In Hispania annis suisti ita multis, ut inde tu cuniculos persecutos credam. Plin. l. 8. c. 59. In Ebuso cuniculi non sunt, scatent in Hispania, Aelian. de Anim. l. 13. c. 15. Πέφυκε δὲ λαγὼς ἕτερος μικρὸς την` φύςιν, οὐδὲ αὔξεταί ποτε. Κούνικλος ὄνομα αὐτοῦ, παῤ Ι᾿βήροις γίνεταί τε καὶ ἔςτι παμπολύ. Vide Boch. Geogr. p. 700. Equos fert insignes, qui in Vandalitia quidem alacritatis, in Asturia, unde Asturcones Romanis dicti, roboris, at in Lusitania pernicitatis gloriam ferunz: unde non immerito veteribus crediti sunt vento concipere. Tria praeterea in Hispania memoratu digna notantur, urbs igne cincta, quae Madritum est, cuius muri ex silicibus: Pons infra aquam, aquaeductus nempe Hispalensis: et alter Pons, in quo 10000. ovium pascuntur, imo integer exercitus lustrati potest, in loco la Guadianc. Porro viros quondam Hispania celebres ac doctos nobis genuit, Quintilian. Senec. Martial. Lucan. Sil. etc. quo respexit Latinus ubi supra. Fignra eius, ἔοικε τῇ βύρςῃ, teste Strab. l. 3. p. 163. et seqq. Dionys. Periegetes,
Η῎πειρον κείνην ἰκέλην ενέπουςι βοείῃ.
P. Mela τὸ χῆμα Hispaniae sic explicat. Ipsa Hispania, nisi quâ Gallias tangit, pelago undique cincta est: ubi illis adhaeret, maxime angusta, paulatim se in nostrum mare et Occanum extendit magis, magisque latior ad Occid. abit, ac sit ibi latissima. De eadem sic M. Cato apud Gell. l. 2. c. 22. Sunt in bis regionbus, inquit, ferrariae, argenti fodinae pulcherrinue, mons ex sale mero magnus: quantum demas, tantum adcrescit. Hinc maximam argenti fodinam ad novam Carthaginem fuisse, quae continuo labore 4000. hominum singulis diebus 2000. drachmatum Populo Rom. tribuerit, testatur Strabo l. 3. et vicena milia pondo argenti annis singulis Asturiam, Galliciam ac Lusitaniam exhibuisse, aliorum fide commemorat Plin. Erat et χρυςῖτις ἄμμος, aureum sabutum, quod baluca vel balluca incolis dicebatur, reste Plin. modo laudaro l. 33. c. 4. Eius mentio in Iure quoque Civ. l. 1. Cod. de Metall. et l. 3. et seqq. Cod. Theodos. cod. tit. De arena illa autem seu sabulo ita Plin. Apud nos tribus modis (aurum invenitur) fluminum ramentis, ut in Tago Hispantae, Pado ltaliae, Hebro Thraciae, Pactolo Asiae, Gange Indiae: nec ullum absolutius aurum est, cursu ipso trituque perpolitum. Alio modo puteoreum scrobibus effoditur. De puteis quoque Strabo: et inter haec ramenta nonnuquam grandiores deprehendi maslas, annotant Scriptotes neoterici, Petrus Martyr inprimis etc. Nec praeclaros solum viros dedit haec regio variis temporibus, verum etiam Arabicae Philosophiae satis diu sedes fuit, a quo tempore Mauri in Hispantam fuêre post Rodericum transgressi. Cordubae inprimis, qua de re vide Georg. Horn. Hist. Philos. l. 5. c. 10. Victi a Romanis Hispani, in eorum habitum transiêrunt et togati incedere coepêrunt: calceos vero antiquitus e sparto, (quod Hispanica herba et Hispanicus iuncus Vett. dictum, vide Salmas. ad Solin. p. 264. et infra ubi de Sparto) sicut e papyro Aegyptii habuêre. Quare Plin. de sparto, quod in Hispania frequens, cum loquitur, ait: Hinc strata rusticis, hinc calceamina, et pastorum vestis: Quod hodieque obtinere, docet B. Balduin. qui se cos in Gallia saepe in sparteis cuiusmodi calceis incedere vidisse, testatur Istiosmodi calcei iconem habes, in Auctoris huius edit. ult. Amstel. A. C. 1667. p. 23. In bello, lanceae illis et clypei seu seuti, quâ Cetram vocavêre, olim usus. Liv. l. 21. c. 27. Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi cetris suppositis incumbentes, flumen transivêre. Caes. de bello Div. l. 1. c. 9. Erant legiones Afranii tres, Petreii duae, praeterea scutatae citerioris Hispaniae, et cetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter octoginta etc. Hinc Hispanus et Hispaniensis, quae vereres sic distinxêre, ut Hispanus diceretur, qui origine et patriâ talis esset, Hispaniensis, qui alibiortus ibi moraretur. Ut Hispaniensem exercitum vocat Suet. Vesp. c. 6. qui in illa provincia erat collocatus, nec tamen ex illa provincia eslet. Omnes enim legionarii cives Romani erant. At illud discrimen posterioribus neglectum. Unde apud Vopise. Bonosus domo Hispaniensis dicitur, qui origine Hispanus erat etc. Solin. ves Hispanienses de rebus Hispanicis dixit, et Hispaniae quidem nativus. Salmas. ad eum p. 840. Vide quoque eum p. 260. ubi de Hispaniae, post Constantinum Mag. in U
l. provincias facta divisione, et de Hispaniensi gladio supra in voce Gladius. At Hispanus, apud Thwroczium in Chron. Hung. 1. part. c. 15. ubi de Attila et praelio Catalaunico, nomen dignitatis militaris est. A' cuiusmodi Hispanis Capitaneis ortum nomen apud Hungaros Ispan quidam censent quibus idem est ac Comidatus, Iudicium provinciale, cui sc. Hispanus Capitaneus praeerat, C. du Fresne in Gloss. De gentis origine et fatis ista damus: Celtarum gentem, ab Aschenaze propagatam, omnem post terrarum inundationem obsedisle Hispaniam, praeter alias regiones, patet tum ex nomine Celticorum, qui partem Baeticae ac Lusitaniae, partemqueve Tarraconensis prov. adusqueve prom. Celticum, vulgo Cabo finis terrae tenuêre: tum Celtiberorum, ad Iberum flumen incolentium. Unde Plin. l. 3. c. 3. Oretanos, Tarr. prov. incolas. Germanos vocet, disquirendum. Primi dein exterorum ad Celtas in Hispaniam venêre Phoenices, quos partem Baeticae, postea Turditaniam dictam occupâsle, memorant Diod. Sic. et Strabo Graeci postmodum a Massilia colonias deduxêrunt, inter Pyrenaeum et Iberum Rhodam et Emporias, hodieque Roas et Empullias: imo et interius illos penetrâsse arguit corruptum nomen Graviorum pro Graiorum, Graecorumqueve castellum Tyde, nunc Tuy, in Gallaecia. Poslea Carthaginenses maiorem eius partem occuparunt, ad Internum mare, Amilcaris auspiciis: quibus secundo bello Punico victis, tota Romanorum facta est, qui ibi habuêre Vir. Spectabilem Comitem Hispaniarum cum 16. numeris peditum: Rationalem summarum, qui suberat Comiti sacrarum largitionum: Procuratorem baphii insularum Balearium: Rationalem denique rei privatae, sub Comite Rerum Privatarum: Sub his mansit usque ad Honorii Imp. tempestatem. Post hanc triplicem notant Historici periodum, Gothicam, Mauricam et Castellanam. Postquam enim Gothi, Vandali, Suevi, Alani et Silingii occasione Legionum praesidiariarum a Constantino Mag. in Orientem translatarum tum aliis Imper. provinciis, tum quoque Hispaniae incubuislent, Gothi tandem hîc rerum potiti sunt, Duce Walliâ, qui post Athanaric. Alaric. Athaulsum, et Segeric. Westrogothorum Rex primus in hoc regno sedem fixit, A. C. 418 cuius successores, sub quibus Monachatus a Donato huc ex Africa illatus est, A. C. 567. illud tenuêre, usque ad Rodericum, qui ob vim filiae Iuliani Septae Comitis illatam, a Mauris, pleraque Gothorum nobilitate exstinctâ, co exutus est, A. C. 713. a quo tempore Iuliani nomen hodieque fatale ac infaustum Hispanis habetur. Mauri periodum suam utcumque produxêrunt usque ad tempora Ferdinandi Catholici: sed dispar eorum a priori pariter ac moderno regimine gubernandi ratio fuit. Tot enim Hispaniae regna fere numerabantur, quot provinciae et urbes exstantiores erant, quae Gothorum reliquiae i. e. Christiani, (qui post cladem pradictam in Legionis, Asturiae et Gallaeciae montana se receperant) cum Maurorum , a Carolo Marrello in Gallia et Carolo Mag. in Hispania devictorum, iugum sensim excuterent, in suos titulos aslumpsêre, et quod quisque occupaverat. separatim tenuêre. Donec illa omnia ad tria redacta sunt Castellam, Aragoniam et Lusitanium, quae, hâc ultimâ, exceptâ A. C. 1470. in unius Ferdinandi Catholici Aragoniae Regis potestatem venêrunt, periodoqueve Castellanae initium praebuêrunt. Hic enim ductâ Isabellâ, Castellae et Legionis
herede, prima
magnitudinis Hispaniae iecit fundamenta: Navarram Henrico Albrerano eripuit, Novum orbem per Christophorum Columbum detexit, Neapolim, etc. occupavit. Parter Iohannae, quae Philippo Austriaco nupta, ex eo genuit Carolum V. Imp. et primum huius nominis Hispaniae Regem. Huic fil. successit Philippus II. qui Regnum Portugalliae, simulqueve totam Africam et Asiam litoralem fere imperio suo adiecit: undeoccasio nata dicendi: Solem in Hispanico Regno numquam occidere, et scribendi Persis, Regi, cui pro piteo sol est. Ei A. C. 1598. Phthiriasi exstincto successit Philippus III. fil. qui Mortuus A. C. 1621. successorem reliquit fil. Philippum IV. perpetuo, amisla inprimis Lustianiâ, infelicem, qui Obitt sanguinis profluvio A. C. 1665. Pater Caroli II. qui. A. C. 1661. nat. degit sub tutela matris Mariae Annae Austriacae, quae et Reginae Regentis munus propterea, dignitatemqueve gerit. Catholici titulus Regibus his eximius est, a tempore Ferdinandi praedicti. Sacrorum speciem consiliis praetexêre, inter primas Status regulas habent, unde Religionis Pontificiae tenacissimi et Pontificis Rom. observantissimi habentur: quamvis non destiterint Hispaniae Reges rebus Pontificiis subinde molestiam faceslere. Hinc olim Witzia, sub mortis poena, ne quis Pontifici obediret, prohibuit, Baron. Ann. ad A. C. 701. Et Carolus V. Româ occupatâ, Pontificem cum Cardinalibus captivum fecit, nominis Pontificii auctoritate, per universam Hispaniam, abrogatâ, Thuan. Hist. l. 1. Philippus quoqueve II. sub quo Evangelii aliquis radius regnum perstrinxit, Hispali A. C. 1555. et Pinciae A. C. 1560. mox crudelissimis suppliciis Exstinctus, Thuan. Hist. l. 23. in causa Portugalliae Gregorii XIII. iudicium repudiavit, ut Philippo III. sub quo Illuminatorum secta, quam quidam Reform, Religioni conformem, alii difformem faciunt, orta. et IV. nil addam: Imo ordinem sive Rituale Rom. diu Hispani reiecisseleguntur, Gothico seu Mozarabico retento, quod a S. Leandro et S. Isidoro institutum, post adventum Maurorum, a Christianis sub Maurorum dominio degentibus, unde Mozarabes dicti, continnatum, a Gregorio VII. magna ex parte sublatum, hodieque Toleri certis in locis, permitti docet Voetius Part. 3. disp. de Peregr. Composiellanis. Ex hoc in Relig. affectu Inquisitio Hispanica nata est, quae A. C. 1200. primum contra Albigenses et Waldenses instituta, inde per constitutiones Friderici II. Imp. succrevit, sed in plenum tandem vigorem demum erupit, auspiciis Ferdinandi ac Isabellae, circa A. C. 1480. quo exactius et accuratins tribunal, cui etiam Reges subiecti, erectum fuit, vide P. Servitam Inq. Hist. ex eo Boxhorn. Hist. Univ. p. 289. et seqq. Ceterum nomina Ferdinandi et Isabellae, pro auspicatis et felicibus habentur, Regibus de genibus flexis inservitur, eosqueve nisi pullâ veste indutis adire nefas: Iidem morituri paenitentiam accipiunt, quod est genus Consecrationis iam olim usurpari solitae, et ab extrema Unctione, qua passim Pontificii utuntur, discrepantis. Tutelatis regni S. Iacobus Maior est; Ordines hîc militares plurimi a S. Iacobo, Alcantara, Calatrava, S. Servatore de monte Regio, etc. nomen habentes. Ibidem XI. Archiepiscopatus, inter quos Archiep. Toletanus, qui regni Primas est, et Cancellarius Natus Castellae, 300. vel 400000. ducatorum in reditibus habet. LVI. Episcopatus, XXUM. Paroeciae, Abbatiarum Coenobiorumqueve opulentissimorum numerus ingens. Aera Hispanica computus est annorum 38. annis aeram Christianam anticipans, quae in Cippis, Inscriptionibus et Conciliis Hispanicus usitata, desiit in Aragonia A. C. 1358. in Castella A. C. 1383. in Portugallia A. C. 1405. Vide Ios. Scalig. de Emend. Temp. l. 5.
etc. Hinc adiectiva Hispanus, qui est ex Hispania, Claud. in Rufin. Carm. 5. v. 154.
Cuncta sibi; regit Italiam Libienque coêrcet,
Hispanis, Gallisque iubet.
Et Hispaniensis, qui in Hispania tantum versatur, ut Hispaniensis exercitus, h.e. Romanorum qui in Hispania erant cum Praetoribus. Ita Hispaniensem victoriam Suet. in Iul. Caes. c. 37. et seqq. dixit, non de Hispanis, sed de Pompeii in Hispania copiis quae parta esset. Vide supra Bellicosam nationem, καὶ πολέμῳ ςυνεχεῖ πρός τε ἀλλήλους, καὶ πρὸς τοὺς ὁμούρους olim fuisse testatur Strab. ubi supra. Hinc Horat. Carm. l. 2. Od. XI. Initio.
Quid bellicosus Cantaber et Scytbes.
Idem ibid. Od. 6. v. 2.
Cantabrum indoctum iuga ferre nostra.
Iustin. l. 44. c. 2. pene ad verbum Strab. Corpora hominum ad inediam, laboremque, animi ad mortem parati. Bellum quam otium malunt: si extraneus decst, domit hostem quaerunt. Sil. Ital. Bell. Punic. l. 1. v. 225. et seqq.
Prodiga gens animae, et properare facillima mortem,
Namque ubi transcendit florentes viribus annos,
Impatiens aevi spernit novisse senectam.
Quam commendata illis gravitas sit et morum severitas, monitu non eget: unde singularem tacendi, simulandi, dissimulaudique dexteritatem sibi comparant. ??? quo fonte Consiliorum ille lentor, et subtiles, quibus in Theologica et Philosophica, excellunt, speculationes, sed et nimia in minimis quoqueve cireumspectio, Italis Puntualita dicta, quârerum gerendarum occasiones saepe elabuntur. In Gallos naturali quadam aversione feruntur, quam lites et aemulationes uttiusqueve gentis Regum, sub Carolo VIII. aut potius Ludov. XI. et Ferdinando Catholico coeprae, et hucusque continuatae, immensum augent, etc. Vide Ioh. Pistorii et Andreae Schotti Hisp. Illustr. tomis IV. Luc. Marineum Siculum de Reb. Hisp. memor. Ioh. Vasaeum Chr. Hisp. Ioh. de Laet. Comm. de Hisp. Roderic. Ximenium de Reb. Hisp. Lud. de Mayerne Hist. gen. Hisp. Mich. Ritium de Reg. Hisp. Steph. de Garibay in Comp. Hist. Hisp. et qui reliquos omnes antecellit Ioh. Marianam Hist. de Reb. Hisp. His
adde, quoad Historiam antiquam Ioh. Margarinum Ep. Gerundensem Paralip. Hisp. quoad Geographiam Lud. Nonium Hisp. De claris Viris scripsêre Alphonsus Garcias, Matamorus et Valerius Andreas Taxander: de dignitate Regni Regumque Iac. Valdesius. Nobiliarium Genealogicum adornavit Alph. Lopez de Haro et Greg. Lopez: Porto de antipathia Gallorum et Hispanorum scripsit Car. Garsias: de SS. Hispaniae Laurentius a Padilla: de Conciliis Garsias Loaysa: de Inquisitione Hispan. Ludovicus a Paramo, Carena, Paulus Servita et Reginaldus Consalvus: de Praerogativa Hisp. et Galliae Regni, infra in voce Lugdunensis Gallia, de Regum circa praerogativam contentione, de Viris praecipuo ministerio dominationis Hispanicae claris, Grandibus Hispaniae, aliisque Christ. Becmannum Hist. Orb. Terr. Georg. et Civ. etc. Adi quoque praeter veteres, Polyb. Plutarch. Diod. Sic. Flor. Iustin. Liv. Dion. Cass. Senec. Plin. Strab. Ptol. Priscian. Avien. Beros. Pomp. Mel. S. Isid. Idac. Roder. Sanctium Alphons. de Carthagena, Hier. Paul Hier. Blancan. Ambr. Moral. Car. Verard. Caesarem Campan. Bern. Gomes. Sandoval. Franc. Tarapham, Petr. Anton. Ioh. Bracellium, Anton. Nebrisslensem, Damianum, Goezium, Salazarium, Philip. Prudentem, Turquetum, Zuritam, etc. Amplitudivem Monarchiae hoc modo describit Baudr. Tota Hispanta nunc dividitur in quatuordecim partes, quae postea reducuntur ad tres coronas seu tria Regna. Castellae et Aragoniae regna cum suis appendicibus et pertinentiis subsunt Regi Catholico, Portugallia autem cum Algarbia parent proprio Regi e gente Brigantina. Partes Hispaniae sub corona Castellae sunt Castella ver. Castilla la vieia, Castella nova seu regnum Toletan. Castilla la nueva, Vandalitia, Andaluzia, Granata, Granada, Murcia, Murcia, regnum Legoniense, Regno de Leon, quibus adiunguntur Asturiae, las Asturias, et Extremadura, l'Estremadura, Galaecia, Galizia, et Navarra, Navarra, quibus adiungitur Biscaia, Biscata. Sub corona Portugalliae sunt Portugallia, Portagal, et Algarbia, Algarve. Sub corona autem Aragoniae sunt Aragonia, Aragon, Catalonia, Cataluna, Valentia, Valencia, et Maiorica, Minorica, ac Ebusus, Mallorca. Antea etiam ex hac pendebat Comitatus Ruscinonensis; sed a paucis annis ab ea revulsus, Galliae accessit, a qua alias disiunctus fuerat, cum sit pars Galliae Narbonensis. Extra Hispaniam Regi subsunt regnum Neapolitanum, in
Italia, le Royaume de Naples, uti regnum Siciliae, la Sicile, et Ins. Sardinia, la Sardaigne: Haec autem pendent a corona Aragoniae. Eidem uti Regi Castellae, subest pars Australis Belgii, ubi partes provinciarum Flandriae, la Flandre, Brabantiae, Brabant, Hannoniae, Haynaut, Luxemburgensis, Luxembourg, Limburgi, Limbourg, Namurcensis, Namur, et minuta pars Gueldriae, Gueldres, et Artesiae, Artois. Subsunt etiam Comitatus Burgundiae, la Franche Comté, Ducatus Mediolanensis, le Duche de Milan, Marchionatus Finalii, le Marquisat de Final, in ora Ligustica, Status praesidii, ubi Orbatellum, Orbetello et ses annexes, in Hetruria, uti etiam custodia Plumbini, Piombino, et Portus longus, Porto longone, in Ilua ins. uti in Africa, urbes seu oppida Septa, Ceuta, Oranum, Oran, Portus magnus, Marsalquivir, et Rupes Velia, Penon de Velez, ac ins. Canariae, les Canaries: In Asia autem Philippinae insulae les Philippines, ex parte tantum. Hispaniae Regi subeste etiam maior pars Americae, nempe hae regiones, nova Hispania cum annexis provinciis, la nouvelle Espagne, florida ex parte, partie de la Floride, et insulae Cuba, Cuba, Hispaniola, Hispaniola seu S. Domingue, et S. Iohannis Portus divitis, S. Ivan de Pverto ricco; cum adiacentibus, Terra firma late sumpta, la Terre ferme; in America Mer. cum annexis, regnum Popayani, le Popayan, novum regnum Granatense, nouveau Royaume de Grenade, Peruvia, le Perou, regnum Chiles, le Chili, ex parte, et Paraguaia, le Paraguay, cum provinciis adiacentibus. Hispaniae pars est etiam regnum Portugalliae, proprio parens Regi, cui subsunt Portugallia et Algarbia, in Hispania; extra Hispaniam autem eius dominio subsunt Brasilia, regio Amer. Mer. le Brezil, insulae Azores seu Tertiariae, les Azores, Madera, l'isle de Madere, et insulae Capitis Viridis, les isles du Cap Vert, in Occano Atlantico, uti aliquot arces in regno Congi et in ora Zanguebaris, in Africa: cum aliquo tractu Malabariae, in India intra Gangem, ubi etiam plurimae arces. Sed de his fusius in voce Portugalliae.
Urbes Hispaniae Tarraconesis huius temporis.
* Abula, Avila, Castiliae veteris. Albaracinum. Vide Lobetum. Alcaratium, Alcaraz, Castellae novae. Alone, Alicante, Valentiae. Asturica, Astorga, Asturiae. Aliis est regni Legionis. Augusta Bracarum. Vide Bracara. Auria, sive Auriensis, Orense, Galliciae. Ausa, et Ausona. Vide Vicus. Blagurium, Balaguer, Catalauniae. Barbastrum, olim Burtina, Balbastro, Aragoniae. Barchino, seu Barcino, Barcelona, Catalauniae. Belsinum, Boria, Atagoniae. Bigerra, Villena, Castiliae novae. Bilbilis, Calatayud, Aragoniae. Bracara, seu Braecara, Braga, Portugalliae. Brigantia, Bragnaza, Portugalliae. * Burgi, olim Masburgi, Burgos, Castiliae vetetis. * Caesaraugusta, Saragoza, Aragoniae. Calagurtis, seu Calagurtium, Calahorra, Castiliae veteris. Caronium; Corunna, Galliciae. Cartabo nova, Cartagena, Murciae. Celsona, Solsona, Catalauniae. Civitas Regalis, Ciudad Real, Castiliae novae. Complutum. Alcala de Henares, Castiliae novae. Compostellum, olim Ianasum, S. Iago, Galliciae. Aliis omnibus est Compostella.
Concha, Cuenca Castillae novae. Concia. Vide Miranda. Cyntilia, Chinchilla, Castiliae novae. Daroca, Daroca, Aragoniae. Dertusa, Tortosa, Catalauniae. Dominicopolis, S. Domingo de la Calzada, Castiliae veteris. Eliocrata, Lorca, Murciae. Fanum S. Sebastiani; S. Sebastien, Guipuscoae. * Flaviobriga, Bermeo vel Bilbao, Biscaiae. * Flavionavia, S. Ander, Asturiae. Aliis est Biscaiae. Flavium Brigantium, Betanzos, Galliciae. Fons rapidus, Fuenterabia, Guipuscoae. Gerunda, Girona, Catalauniae. Iaca, lacca, Aragoniae Ilerda, Lerida, Catalaunioae, Aliis Lleyda. Iturisla, Tolosa, Guipuscoae, vel Sanguesa, Navatrae. Iuliobriga, Logronno, Castiliae veteris. * Legio, Leon, Legionensis regni. Lobetum, postea Albaracinum, Albaracin, Aragoniae. Lucus, Lugo. Galliciae. Lucus Asturum, nunc Ovetum prope aedificatum. Vide ibi. * Madritum, Madrid, Castiliae novae Urbs regia. Maiorica. Vide Palma. Methymna campestris, Medina del campo, Castiliae veteris. Mindon, Mondonnedo, Galliciae. Minorissa, Manresa, Catalauniae. Miranda olim Concia, Miranda, Portugalliae. Murgis et Murcia, Murcia, regni cognominis. Nagara, Naiara, Castiliae veteris. Opta, Hvertes, Castiliae novae, castrum tantum. Orcelis, Oriola postea, Orihuela, Murciae. Orgella. Vide Urgella. Osca, Huesca, Aragoniae. Ovetum, Oviedo, Asturiae. Oxoma. Vide Uxama. Palentia, olim Palantia, Palentia, Legionensis regni. * Palma, postea Maiorica, Mallorca, insulae cogn. Placentia, Placencia, Castiliae veteris. est in Extremadura; eratque alias in Lusitania. * Pompelon, Pamplona, Navarrae. Rhoda, Roses, Cataloniae. Rodericopolis, Ciudad Rodrigo, Castiliae veteris. Est regni Legionensis; eratque alias in Lustiania. * Salmantica,
Salamanca, Castiliae vetetis. Est regni Legionensis, eratque in Lusitania. Sarabis. Vide Tarurum. Secontia. Vide Seguntia. Segobia, Segovia, Castiliae veteris. Segorbia, Segorve, Valentiae. Seguntia, quae et Saguntia, et Sesontia, ac Segontia, Siguenza Castiliae novae. Sentica. Vide Zamora. Setabis, Xativa, Valentiae. Stella, Estella, Navarrae. Tarraco, Tarragona, Catalauniae. Taurum, olim Satabis, Toro, Castiliae veteris. Est regni Legionensis. Tiariulia quae et Terulium, ac Turulium, Tervel, Aragoniae. * Toletum, Toledo, Castiliae novae. Tude Tuy, Galliciae. Turiasa, Tarazona, Aragoniae. Tutela, Tudela, Navarrae. * Valentia, Valencia, regni cogn. Vallisoletum Valladolid, Castiliae veteris. Vergi, Vera, Granatensis regni. Vicus, olim Ausa, vel prope, Vich, Catalauniae. Urgella, Urgel, Catalauniae. Uxama, Osma, Castiliae veteris. Zamora, olim Sentica, Zamora, regni Legionensis.
Urbes Hispaniae Baeticae huius temporis sub Archiep.
Hispalensi.
Acci, Guadix, Granatensis regni. Alcala Regalis, Alcala Real, eiusdem. Almeria, olim Portus magnus, Almeria, eiusdem. Anticaria. Vide Singylia. Arcensis colonia. Arcos, Andaluziae. Artigi, Alhama, Granatensis regni. Arunda, Ronda, eiusdem. Asindon et Assidonia, Medina Sidonia, Andaluziae. * Astigi, Ecya, eiusdem. Barbesula, Marbella, regni Granatensis. Basti, Baza, eiusdem. Biatia, Bacza, Andaluziae. * Caesariana, Xeres de la Frontiera, Andaluziae. Calpe, Gibraltar, eiusdem. * Corduba, Cordova, eiusdem. Eliberis nova (vetus enim interiit,) vide Granatum. Fanum Fidei, Santa Fe, regni Granatensis. Fanum Luciferi, S. Lucar de Barameda, Andaluziae. Gades et Gadira, Cadiz, eiusdem. Giennium, Iaen, eiusdem. * Granatum, Granada, regni cogn. * Hispalis, Sevilla, Andaluziae. Illiturgis nova, Anduiar, eiusdem.
Loxa, Loxa, Granatensis regni. Magnus Portus. Vide Almeria. * Malaca, Malaga, regni Granatensis. Menoba, Bezmiliana, eiusdem. Est tantum castrum. Orsona. Vide Urso. Osca, Huescar, eiusdem, vel Castiliae novae. Est regui Granatensis. Sexi, Velez Malaga, eiusdem. Est regni Granatensis. Singylia, quae et Anticaria, Antequera, Andaluziae. Est regni Granatensis. Ubeda, Ubeda, Andaluziae. Urso; quae et Genua Urbanorum, Ossuna, eiusdem.
Urbes Hispaniae Lusitanicae, quarum aliquae sunt extra Portugalliam.
Aegita nova, sive Igedita. Vide Guardia. Amaea, postea Portus Alacris. Vide ibi. Balsa, Tavila, Algarbiae. Cauria et Caruium, Coria, Extremadurae Castellanae. Coetobrix, seu setubalia, Setuval, Portugalliae. * Conibrica, et Conimbrica, Coimbra, Portugalliae. * Ebora, Evora, eiusdem. Emerita, Merida, Extremadurae Castellanae. Guardia, seu Guarda, Guarda, Portugalliae. Heluae, sive Helviae, Elvas, eiusdem. Irenopolis, olim Scalabis, et Episcopal. Santaren, eiusdem. Iulia Myrtilis. Vide Myrtilis. Lacobrica, Lagos, Algarbiae. Lamacum, Lamgo, Portugalliae. Lancia, postea Viseum. Vide ibi. Leria, seu Leiria, pro Colippone, Leira, Portugalliae. Myrtilis, Mertola, eiusdem. Castrum est. Norba Caesarea, Alcantara, Extremadurae Castellanae. Oliventia, Olivenza, Portugalliae. * Olyssipo, Lisbona et Lisboa, eiusdem: Portugalliae regia. Oslonaba nova. Vide Silva. * Pax Augusti, Badaiox, Extremadurae Castellanae. Pax Iulia, Beia, Portugalliae. Phatus, Faro, Algarbiae. Portus Alacris, olim Amaea, Portalegre, Portugalliae. * Portus Calensis, Porto, (unde nomen regno Portugalliae) eiusdem. Rodericopolis, extra Portugalliam, in Castella vet. sub Archiep. Compostellano, Ciudad Rodrigro. Est in regno Legionensi. Silva, seu Silvae, Silves, Algarbiae. Turris Iulia, olim Castra Iulia, et Iulium praesidium, Trugillo, Extremadurae Castellanae. Viseum, olim Lancia, Viseo, Episcopal. sub Archiep. Bracarensi, Portugalliae. Xera, Xeres de Badaiox, Extremadurae Castellanae.
Regiones Hispaniae extremae.
Catalonia, Cataluna. Aragonia, Aragon. Navarra, Navarra. Guipuscoa, Guipuscoa. Biscaia, Viscaia. Asturia, las Asturias. Gallaecia, Galizia. Portugallia, Portugal. Algarbia, Algarve. Vandalitia, Andaluzia. Granata, Granada. Murcia, Murcia. Valentia, Valencia.
Interiores.
Extremadura, Extremadura. Castella nova, Castilla nueva. Castella vetus, Castilla vieia. Legionense regnum Reyno de Leon. De Hispania Claud. de Laude Reg. Serenae Carm. 29. v. 5.
Quid dignum memorare tuis, Hispania, terris
Vox humana valet

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • AERA seu ERA — item Hera, Scriptoribus mediae aetatis supputatio est, numerus, computus: eo quod Veteres aera vocabant in rationibus, quae vulgus hodiernum Item appellat, quod primum est in notatione aerae. Rusus Festus in Breviar. Rer. gest. Populus Roman.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRESBYTER — I. PRESBYTER Hebr. Zeken, i. e. Senior, nomen titulusque eminentioribus olim, adeoque Praefectis Iuridicis Israelitarum, iam per intervallum Legis dationem in Sinai antevertens, tribui solitus et quidem his inprimis, uti vidimus supra, voce Iudex …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”